- PAEDAGOGUS Senatorum
- PAEDAGOGUS Senatorumvulgari dicteriô notatus est Aurelianus Imperator. apud Vopisc. in Vita eius, c. 37. Senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen populus Roman. qui vulgo dicebat, Aurelianum paedagogum esse Senatorum. Sed et Paedagogi Imperatorum. Ita enim vocabantur vulgo olim T. Vinius, Laco et Icelus, quibus obnoxius erat Galba Imperator. apud Sueton. in eo c. 14. quemadmodum apud Tacitum Claudius, obtemperabat Agrippinae Annal. l. 12. c. 59. Nero eidem, l. 13. c. 6. Philippus Aridaeus Eurydicae, apud Cor. Nepotem in Phocione: Nicephorus Botoniates Borilo et Germano, apud Zonaram Tom. III. Ptolemaeus Iubae fil. libertis, apud Tacitum iterum Annal. l. 4. c. 23. veter. Persiae Reges Eunuchis, apud Diodor. Sic. l. 17. 7c. Imo plerique Principes, cum essent civium domini, libertorum erant servi; Plin. Panegyrico, c. 88. Vide Gebhardum ad Datamen C. Nepotis c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.